

Liber Genesis*
Caput 4: Versus 13
Major est iniquitas mea.[ISID.]Peccata peccatis adjiciens desperat, nec credit se veniam posse adipisci, quod est blasphemia in Spiritum sanctum, quae non remittitur in hoc saeculo nec in futuro: quia putat Deum aut nolle dimittere, aut non posse, tanquam aut omnia non possit, aut invideat saluti. Non Deum sibi iratum grave putat, sed timet ne inveniatur et occidatur.